PROPOSITIO XXIII.

Circuli, & Ellypsis idem est centrum grauita­
tis
, & figuræ.

Sit circulus, vel ellypsis ABCD, cuius centrum E.
Dico centrum grauitatis figuræ ABCD, esse punctum E.
Ducantur enim duæ diametri ad rectos inter se angulos
AC
, BD; in ellypsi autem sint diametri coniugatæ.
Quoniam igitur omnes rectæ lineæ, quæ in semicirculo,
vel
dimidia ellypsi diametro ducantur parallelæ bifariam
secantur
à semidiametro, & quo à basi remotiores, eo sunt

minores;
erit centrum grauitatis semicirculi, siue dimidiæ
ellypsis ABC, in linea BE; sicut & semicirculi, siue di­
midiæ
ellypsis ADC, centrum grauitatis in linea DE.
est
autem BED, vna recta linea: in diametro igitur BD,
erit
centrum grauitatis circuli, siue ellypsis ABCD.
Eadem ratione ostenderemus idem centrum grauitatis esse
in
altera diametro AC: in communi igitur vtriusque se­
ctione
puncto E. Quod demonstrandum erat.