ratione, tam duorum triangulorum ABG, DGE, quàm
duorum
AFG, CDG, simul, centrum grauitatis erit G;
totius
igitur polygoni ABCDEF; centrum grauitatis
erit
idem G. Manifestum est igitur propositum.

PROPOSITIO XXII.

Omnis figuræ circa diametrum in alteram par
tem deficientis, in diametro est centrum graui­
tatis
.

Sit figura ABC, circa diametrum BD, in alteram par
tem deficiens versus B. Dico centrum grauitatis figuræ
ABC, esse in linea BD. sit enim punctum E, generali­
ter
extra lineam BD. Et per puncta E, C, ducantur ipsi
BD, parallelæ EF,
CG, & vt est CD,
ad
DF, ita ponatur
figura
ABC, ad ali­
quod
spacium M: &
figuræ
ABC, inscri­
batur
figura ex paral­
lelogrammis
æqua­
lium
altitudinum de­
ficiens
à figura ABC,
minori
defectu, quam
sit
spacium M, quan­
tumcumque
illud sit:
minor
igitur propor­

tio erit figuræ ABC, ad spacium M, hoc est minor pro­
portio
CD, ad DF, quàm figuræ ABC, ad sui reliquum,
dempta figura inscripta. Quoniam autem diameter BD,