PROPOSITIO XXI.

Omnis polygoni æquilateri, & æquianguli
idem
est centrum grauitatis, & figuræ.

Sit polygonum æquilaterum, & æquiangulum ABC
DEFG, cuius sit primo laterum numerus impar, centrum
autem
sit L. Dico punctum L, esse centrum grauitatis
polygoni
ABCDEFG; sectis enim duobus lateribus
DE
, FG, bifariam in punctis K, H, ducantur ab angulis
oppositis
rectæ AH, CK. & rectæ BMG, CNF, CM,
MF, iungantur. Quoniam igitur ex decima tertia quar
ti Elem. quemadmodum in pentagono, ita in omni præ­
dicto
polygono imparium multitudine laterum plane col­
ligitur
centrum po­
lygoni
esse in qua­
libet
recta, quæ ab
angulo
ad medium
lateris
oppositi du­
citur
, quoniam ab
omnibus
angulis sic
ductæ
secant se se
in
eadem proportio­
ne
æqualitatis, ita
vt
eadem sit propor
tio
segmentorum,
quæ
ad angulos, ad
ea
, quæ ad latera

illis
angulis opposita; rectæ AH, CK, secabunt se se in
puncto
L. Rurfus quoniam ex eadem Euclidis angulus
BAL, æqualis est angulo GAL, sed AB, est æqualis
AG, & AM, communis, erit basis BM, æqualis basi