PROPOSITIO XX.

Omnis trapezij habentis duo latera parallela
centrum
grauitatis est in illa recta, quæ prædi­
ctorum
bipartitorum laterum sectiones iungit.
atque in eo puncto, in quo tertia pars eius media
sic
diuiditur, vt segmentum propinquius mino­
ri
parallelarum ad reliquum eam proportionem
habeat
, quam maior parallelarum ad minorem.
Talis autem rectæ lineæ sic diuisæ, segmentum
minorem
parallelarum attingens est ad reliquum,
vt
dupla maioris parallelarum vna cum minori,
ad
duplam minoris vna cum maiori.

Sit trapezium ABCD, cuius duæ AD, BC, sint pa­
rallelæ
: sitque AD, maior. Sectisque AD, BC, bifa­
riam
in punctis F, E,
iunctaque
EF, & se­
cta
in tres partes æ­
quales
in punctis K,
H, fiat vt AD, ad
BC, ita HG, ad GK.
Dico G, esse centrum
grauitatis
trapezij A
BCD: & vt est du­
pla
ipsius AD, vna
cum
BC, ad duplam
ipsius
BC, vna cum
AD
, ita esse EG, ad

GF. Ducta enim per punctum H, ipsis AD, BC, pa-