guli, sed aliqua earum, quæ ab angulis ad bipartitorum
laterum
sectiones cadunt, necesse est in altero triangulo
tria
puncta prædicto puncto esse similiter posita? quod si
etiam
extra istas lineas cadat vnius trianguli punctum, ne­
cesse
est illi sex puncta in altero triangulo esse similiter po­
sita
: sed si quod diximus de isosceliis similibus, & æquila­
teris
triangulis demonstrauerimus, rem velut ante oculos
exposuerimus
.

PROPOSITIO.

Datis duobustriangulis isoscelijs similibus, &
in
altero eorum dato puncto extra rectam, quæ à
vertice
ad medium basis cadit, duo puncta in re­
liquo
triangulo prædicto puncto similiter posita
inuenire
.

Sint duo triangula isoscelia, & similia ABC, DEF:
quorum
in altero ABC, à vertice A, ad basim BC, bi­
partitam
in puncto G, cadat recta AG: atque extra hanc

in
triangulo ABC, sit quoduis punctum H: & iuncta AH,
fiat
angulus EDK æqualis angulo BAH; & vt BA, ad