diametri AG. Quod est propositum.

COROLLARIVM.

Hinc manifestum est, omnis parallelogrammi
centrum
grauitatis esse in medio rectæ, quæ op­
positorum
bipartitorum laterum sectiones iungit.

PROPOSITIO XV.

Si quodlibet parallelogrammum in duo paral­
lelogramma
diuidatur, & eorum centra grauitatis
iungantur
recta linea; totius diuisi parallelogram­
mi
centrum grauitatis prædictam lineam ita di­
uidit
, vt eius segmenta è contrario respondeant
prædictis
partibus parallelogrammis.

Sit parallelogrammum ABCD, sectum in duo paral­
lelogramma
AE, ED, &
parallelogrammi
AE, sit
centrum
grauitatis H, pa­
rallelogrammi
autem ED,
centrum
grauitatis K: &
parallelogrammi
ABCD,
sit
centrum grauitatis G:
& iungatur KH. Dico re­
ctam
KH, diuidi à puncto
G, ita vt sit KG, ad G
H, vt est parallelogrammum
AE, ad parallelogrammum

ED, Iungantur enim diametri AC, AE, ED. Igitur