PROPOSITIO XIII.

Cuilibet figuræ solidæ parallelepipedum æqua­
le
potest esse.

Sit quælibet figura solida A. Dico solido A, parallele­
pipedum æquale posse existere. Exponatur enim paral­
lelepipedum BC, cuius basis BG. Quoniam igitur est vt
solidum
BC, ad solidum A, ita recta linea, siue latus BD,
ad
aliam rectam lineam; producto latere BD, sit vt BC,
ad
A, ita recta BD, ad rectam DE, & compleatur pa­
rallelepipedum CE. Quoniam itaque est vt BD, ad DE,
ita
parallelogrammum siue basis BG, ad parallelogram­

mum, siue basim EG; hoc est parallelepipedum BC, ad
parallelepipedum CE: sed vt BD, ad DE, ita est paral­
lelepipedum BC, ad solidum A; vt igitur parallelepipe­
dum BC, ad solidum A, ita erit parallelepipedum BC,
ad
parallelepipedum CE; parallelepipedum igitur CE
æquale
erit solido A. Quod fieri posse proposuimus.