runtur, veluti BF, & GDH, quorum axis communis est
DK, bases autem circuli, vel ellypses EF, GH, qua­
rum
commune centrum K: supremus autem, qui ad A,
ad
nullum refertur. Quoniam igitur ex constructione,
cylindrus, vel cylindri portio BF, est minor magnitudi­
ne
proposita; excessus autem omnes, quibus cylindri, ex
quibus
constat figura circumscripta, excedunt eos, ex qui­
bus
constat figura inscripta, pro vt bini inter se referun­
tur
, vna cum supremo, qui ad nullum refertur, sunt æqua­
les
cylindro, vel cylindri portioni BF, figura circum­
scripta
solido ABC, excedet inscriptam minori exces­
su
magnitudine proposita. Fieri igitur potest quod pro­
ponebamus
.

PROPOSITIO XII.

Dato parallelepipedo erecto circa datam re­
ctam
lineam tamquam axim, erectum parallele­
pipedum æquale constituere.

Sit datum parallelepipedum AB, erectum, cuius ba­
sis AC, altitudo autem latus BC: & data recta linea
finita
ED. Oportet circa rectam ED, tamquam axim
parallelepipedo AB, æquale parallelepipedum erectum
constituere
. Per punctum igitur E, extendatur pla­
num
erectum ad lineam ED, & vt est DE, ad BC, ita
fiat
basis AC, ad quadratum F: & ad punctum E, in
plano
erecto ad lineam ED, quartæ parti quadrati F,
æquale
GE, quadratum describatur, & compleatur
quadratum
GH, quadruplum quadrati EG, seu qua­
drato
F, æquale: & ex puncto K, erecta KL, ipsi EF,
æquali
, & ad subiectum planum perpendiculari super ba­
sim GH, constituatur parallelepipedum GK. Dico