tripla: sed vt AF, ad FE, ita est CF, ad FL; tripla igi­
tur
erit CF, ipsius FL. Similiter ostenderemus rectas
AE, BM, secare se se in easdem rationes, ita vt segmen­
ta
, quæ ad angulos, sint tripla eorum, quæ sunt ad centra
E
, M, quorum AF, est tripla ipsius FE: in puncto igitur
F, secant se rectæ lineæ AE, BM. Eadem ratione & re
ctæ AE, DN, secent se in puncto F, necesse erit: quare
vt
AF ad FE, ita erit DF ad FN. Quatuor igitur
axes
pyramidis ABCD, secantse se in puncto F, in eas­
dem
rationes, ita vt
segmenta
ad angulos,
sint
reliquorum tripla.
Rursus, quia compo­
nendo
, & conuerten­
do
, est vt FE ad EA,
ita
FL ad LC: hoc
est
, vt pyramis BCD
F, ad pyramidem A
BCD, ita pyramis
ABDF, ad pyrami­
dem
CBDA, (pro­
pter
basium commu­
nitatem
, & vertices in
eadem
recta linea) erit

pyramis
ABDF, æqualis pyramidi BCDF. Eadem ra­
tione
tam pyramis ACDF, quàm pyramis ABCF, æqua
lis
est pyramidi BCDF. Quatuor igitur pyramides, qua­
rum
communis vertex punctum F, bases autem triangula,
quæ
sunt circa pyramidem ABCD, inter se æquales erunt,
& vnaquæque pyramidis ABCD, pars quarta. Dico in
nullo
alio puncto à puncto F, quatuor rectas, quæ ab an­
gulis
ad triangula opposita pyramidis ABCD, ducantur,
secare
se in easdem rationes. Si enim fieri potest secent
se
tales rectæ in easdem rationes in alio puncto S. Simi­