primi excessus minoris cono GLH, ad dictum reliquum
solidi
AEBFC, quàm coni GLH ad reliquum coni
GBH: sed secundus excessus maior est prædicto reliquo
solidi
AEBFC, ctenim illud comprehendit; multo igitur
minor
proportio erit primi excessus ad secundum, quàm
coni
GLH ad reliquum BGLH, hoc est minor propor­
tio
quàm DL ad LB: ponitur autem proportio DL ad
LB qualiscumque. Fieri igitur potest, quod proponitur.

PROPOSITIO VI.

Omnis residui conoidis hyperbolici dempto
conoide parabolico, vt supra diximus, centrum
grauitatis
est punctum illud, in quo axis sic diui­
ditur
, vt pars propinquior vertici sit tripla re­
liquæ
.

Sit conoides hyperbolicum ABC, cuius axis BD, &
ablatum
conoides parabolicum EBF circa eundem axim
BD, ita sit ad reliquum solidum AEBFC, vt sesquialte
ra transuersi lateris hyperboles, quæ conoides describit ad
axem
BD: & ponatur BG ipsius GD tripla. Dico re­