Et hic huius tertij Libri finis esset; nisi secundo iam im­
presso
, alia quædam via magis naturalis me ad conoidis hy
perbolici centrum grauitatis reduxisset. Ea igitur in secun
dum
librum aliàs inserenda, nunc in sequenti appendice
septem
propositionibus exposita, per sectionem prædicti
conoidis in conoides parabolicum eodem vertice, & circa
eundem
axim, & reliquam figuram solidam, absque com­
posito
ex duabus figuris circumscriptis, quæ ex cylindris
componuntur
, propositum concludat.

APPENDIX.

PROPOSITIO I.

Si sint octo magnitudines quaternæ
totæ
, & ablatæ proportionales, fue­
rint
autem, & primarum vtriusque
ordinis
ablatæ ad reliquas propor­
tionales;
erunt vtriusque ordinis re
liquæ proportionales.

Sint octo magnitudines quaternæ
proportionales
, ac primi quidem ordi­
nis
totæ, vt AB ad CD, ita EF ad
GH: secundi autem ordinis ablatæ, vt
B
ad D, ita F ad H: sit autem vt B
ad
A ita F ad E. Dico & reliquas
esse
proportionales, videlicet vt A ad
C, ita E ad G. Quoniam enim com
ponendo
, & conuertendo est vt A ad
AB
, ita E ad EF: sed vt AB ad