PROPOSITIO XXXVII.

Omnis portionis conoidis parabolici centrum
grauitatis
est punctum illud, in quo axis sic diui­
ditur
, vt pars quæ ad verticem sit eius, quæ ad ba­
sim dupla.

PROPOSITIO XXXVIII.

Omnis frusti portionis conoidis parabolici cen
trum grauitatis est punctum illud, in quo axis sic
diuiditur
, vt pars minorem basim attingens sit ad
reliquam
, vt duplum maioris basis vnà cum mino
ri
, ad duplum minoris, vnà cum maiori.

Harum proportionum vtriusque non alia demonstratio
est
ab ea, quam in secundo scripsimus de centro grauitatis
conoidis parabolici, & eius frusti: propterea quod omnis por
tionis conoidis parabolici, sicut & hyperbolici sectio basi
parallela
ellipsis est similis basi. Ex corollario xv. de conoi­
dibus, & sphæroidibus Archimedis.

PROPOSITIO XXXIX.

Omnis conoidis hyperbolici, vel portionis hy­
perbolici
conoidis centrum grauitatis, est pun­
ctum
illud, in quo duodecima pars axis ordine
quarta
ab ea, quæ basim attingit, sic diuiditur, vt
pars
propinquior basi sit ad reliquam vt sesquial­