PROPOSITIO XXXIIII.

Omnis portionis sphæræ, vel sphæroidis ab­
scissæ
duobusplanis parallelis, neutro per cen­
trum
acto, nec centrum intercipientibus, centrum
grauitatis
est in axe, primum bifariam secto: de­
inde
secundum centrum grauitatis reliqui dem­
pta portione ex cylindro, vel portione cylindrica,
abscisso
, vel abscissa vnà cum portione à cylin­
dro, vel portione cylindrica sphæræ, vel sphæroi­
di circa eius axem axi portionis congruentem cir­
cumscripta;
in eo puncto, in quo dimidius axis
portionis
maiorem basim attingens sic diuiditur,
vt
pars prima & secunda sectione terminata sit ad
eam
, quæ prima, & postrema sectione terminatur,
vt
duo rectangula, alterum contentum duobus
sphæræ
, vel sphæroidis axis axi portionis congruen
tis ijs segmentis, quæ fiunt à centro minoris basis
portionis
: alterum axe portionis, & segmento,
quod
sphæræ, vel sphæroidis, & maioris basis por­
tionis
centra iungit, vnà cum duabus tertiis qua­
drati
axis portionis, ad sphæræ vel sphæroidis di­
midij
axis quadratum.

Sit sphæræ, vel sphæroidis, cuius centrum E portio
ABCD, abscissa duobus planis parallelis, neutro per E
transeunte
, nec E intercipientibus: portionis autem axis
sit
FS: maior basis circulus, vel ellipsis, cuius diame­