sunt omnia in axe AG, centrum L cadet infra
centrum
H, ex ijs, quæ in primo libro demonstraui­
mus
. Dico esse KL ad LH vt cubum ex AG ad cu­
bum
ex AF. Quoniam enim
ob
centra grauitatis K, H, L,
est
vt frustum DC ad solidum
ADE, ita ex contraria parte
KH ad HL; erit componen­
do
, vt solidum ABC ad soli­
dum
ADE, ita KL ad LH:
sed
vt solidum ABC ad solidum
ADE, ita est cubus ex AG
ad
cubum ex AF: triplieata
enim
est vtraque proportio eius­
dem
, quæ est ipsius AG ad ip­
sam
AF, propter similitudi­
nem
solidorum; vt igitur est cu
bus ex AG ad cubum ex AF,
ita
erit KL ad LH. Quod demonstrandum erat.

PROPOSITIO XXVI.

Residui solidi ex cylindro, vel portione cylin­
drica hemisphærio, vel hemisphæroidi circum­
scripta
, dempto hemisphærio, vel hemisphæroide,
centrum
grauitatis est punctum illud, in quo axis
sic
diuiditur, vt pars basim attingens hemisphæ­
rij
, vel hemisphæroidis sit tripla reliquæ.

Esto hemisphærio, vel hemsphæroidi ABC, cuius axis
BD, circumscriptus cylindrus, vel portio cylindrica AF:
& ponatur DK ipsius KB tripla. Dico reliqui ex soli-