feras, reliquæ BF, FD æquales erunt; tota igitur FH to­
ti
FK æqualis est: in triangulo autem AHK recta AF
secat
LM, HK parallelas in easdem rationes; erit igitur
LG æqualis ipsi GM; cum igitur æqualium triangulo­
rum
ABC, ADE centra grauitatis sint L, M; erit com
positi
ex vtroque centrum grauitatis G. Idem ostendere­
mus
, quod proponitur, & si bases prædictorum triangulo­
rum
sint continuæ. Manifestum est igitur propositum.

PROPOSITIO XXIII.

Si duæ parabolæ in eodem plano circa æqua­
les
diamet ros in directum inter se constitutas, ita
vt
vertices sint extrema ex diametris compositæ,
communem
habuerint aliquam ordinatim ad dia
metrum
applicatarum, & vertices cum puncto con
uenientiæ iungantur rectis lineis: centrum gra­
uitatis
v triusque portionis ijs rectis lineis ab scis
sæ, rectam lineam, quæ terminum communem
diamctrorum, & concursum parabolarum iungit
bifariam
diuidit.

Circa æquales
diametros
AD,
DC indirectum
inter
se constitutas,
verticibus
A, C,
duæ
parabolæ in
eodem
plano com­
munem
habeant ali­
quam
BD ordi­