tur DH ad OF erit vt decem ad tria: sed GC dupla
est
ipsius DH; igitur GC ad FO vt viginti ad tria: sed
quia
tripla existente AO ipsius OG, est tota AG ipsius
AO sesquitertia, erit quoque GE, ipsius OF sesquiter­
tia
, propter similitudinem triangulorum AGE, AOF,
hoc
est qualium partium æqualium OF trium, talium GE
quatuor;
qualium est GC hoc est BG viginti, talium
erit
EG quatuor, & EC sexdecim: dempta igitur EG
ex
GC, & addita ipsi BG, qualium est EC sexdecim:
talium
erit BE vigintiquatuor: sed vt vigintiquatuor ad
sexdecim, ita sunt tria ad duo, quæ proportio est sesqui­
altera
, sesquialtera igitur erit BE ipsius EC, ostensa est
autem
AF ipsi FE tripla. Manifestum est igitur pro­
positum
.

PROPOSITIO XXII.

Si duo triangula mixta prædicti generis verti­
cem
communem habeant, qui est contactus, &
bases æquales in eadem recta linea, vel continuas,
vel
segmento interiecto, tota extra siguram versa
cauitate; centrum grauitatis compositi ex vtro­
que
est pun ctum illud, in quo recta linea à vertice
ad
bipartitæ rectæ prædictis sectionibus interce­
ptæ
, in qua sunt bases dictorum triangulorum se­
ctionis
punctum pertinens sic diuiditur; vt pars,
quæ
est ad verticem sit tripla reliquæ.

Sint duo prædicti generis triangula ABC, ADE ha­
bentia
verticem A communem, qui est contactus recta.
rum cum parabolis, tangente AB parabolam AC, &