PROPOSITIO XI.

Si sphæra, vel sphæroides secetur duobus pla­
nis
parallelis vtcumque, neutro per centrum ducto:
quædam
autem ex centro recta linea transeat per
centrum
alterutrius sectionum; per centrum re­
liquæ
transibit.

Sit sphæra, vel sphæroides sectum duobus planis pa­
callelis vtcumque neutro per centrum ducto, quod sit E:
per
sectionum autem, quæ sunt circuli, vel similes el­
lipses
, alterutrius centrum F transiens recta EFB oc­
currat
reliquæ sectionis plano in puncto G. Dico reli­
quæ
sectionis centrum esse G. Planum enim per OB se­

cans sphæram, vel sphæroides, faciensque sectionem circu­
lum
, vel ellipsim ABCD, secabit, & secet prædictas se­
ctiones
, circulos inquam, vel similes ellipses parallelas, qua­
rum
alterius centrum ponitur F. Faciatque sectiones re­
ctas
parallelas AFC, KGH: similiter aliud quodlibet