ctangulum contentum lateribus homologis basium oppo­
sitarum
, vna cum tertia parte quadrati differentiæ, ad ma­
ioris
lateris quadratum; idem igitur frustum pyramidis
ad
idem prisma, erit vt rectangulum DCF, vna cum
tertia
parte quadrati DF ad quadratum CD: deficit
autem
vtrumque & pyramidis frustum frusto CB inscri­
ptum
ab ipso CB frusto, & prisma ipsi CG inscriptum
ab
ìpso CG, minori spacio quantacumque proposita ma­
gnitudine;
per tertiam igitur huius, erit vt rectangulum
DCF vna cum tertia parte quadrati DF, ad CD qua­
dratum
, ita frustum CB ad cylindrum, vel portionem
cylindricam CG. Cum igitur conus, vel coni portio E
CD sit pars tertia cylindri, vel portionis cylindricæ CG,
erit
ex æquali, vt idem rectangulum DCF, vna cum ter­
tia
parte quadrati DF, ad tertiam partem quadrati CD,
ita
frustum BC, ad conum vel coni portionem ECD. Præ­
terea
, quia quadratum CD æquale est duobus quadratis
ex
CF, FD, vna cum rectangulo bis ex CF, FD: quorum
rectangulo
CFD, vna cum quadrato CF æquale est rectan­
gulum
DCF; erit quadratum CD æquale rectangulo
DCF vna cum quadrato DF; demptis igitur rectangu­
lo
DCF, & tertia parte quadrati DF; quod remanet
CD quadrati erit rectangulum CFD vna cum duabus
tertiis
quadrati DF. quoniam igitur est conuertendo vt
quadratum
CD ad rectangulum DCF, vna cum tertia
parte
quadrati DF, ita cylindris, vel portio cylindrica
CG ad frustum CB, erit per conuersionem rationis, &
conuertendo;
vt rectangulum CFD vna cum duabus ter­
tiis
DF quadrati, ad quadratum CD, ita reliquum cy­
lindri, vel portionis cylindricæ CG dempto frusto CB,
ad
cylindrum, vel portionem cylindricam. Manifestum
est
igitur propositum.