GH, MN. Dico solidi ABC sectionum, minorem esse
proportionem
, ipsius IK ad GH, quàm GH ad MN.
Iunctis enim MRS, KSN; quoniam tres rectæ IK,
RS, MN, sese æqualiter excedunt in trapezio KM; mi­
nor
erit proportio IK ad RS, quàm RS ad MN: sed cir
culi
, & similes ellipses duplicatam habent inter se propor­
tionem
diametrorum eiusdem rationis; trium igitur præ­
dictarum
solidi ABC sectionum minor erit proportio IK
ad
RS quàm RS ad MN: sed maior est proportio circu­
li
, vel ellipsis GH ad circulum, vel ellipsim MN, quàm
circuli
, vel ellipsis RS, ad circulum, vel ellipsim MN;
multo
ergo minor proportio erit circuli, vel ellipsis IK ad
circulum
, vel ellipsim RS, quàm circuli, vel ellipsis GH ad
circulum
, vel ellipsim MN: sed minor est proportio cir­
culi
vel ellipsis IK ad circulum, vel ellipsim GH, quàm
eiusdem
circuli, vel ellipsis IK ad circulum, vel ellipsim
RS; multo ergo minor proportio erit circuli, vel ellipsis
IK ad circulum, vel ellipsim GH quàm circuli, vel ellip­
sis
GH ad circulum, vel ellipsim MN. Quod demon­
strandum
erat.

PROPOSITIO VI.

Si sphæroides secetur plano vtcumque præter
quàm
ad axem, circa quem sphæroides describi­
tur
erecto nam tunc circulus fit. sectio ellipsis erit:
similis
autem ipsi alia quæcumque sectio sphæ­
roidis eidem parallela: earumque omnes diame­
tri
quæ eiusdem sunt rationis erunt in eodem pla­
no
per axem.

Extant hæc demonstrata ab Archimede in suo de sphæ­
roidibus, & conoidibus.