diametro sectionis parallelæ inter se sunt longi­
tudine
, vt inter applicatas & contactum, vel ver­
ticem
interiectæ inter se potentia. Productis au­
tem
dictis applicatis, erunt inter sectionem & ba­
sim interiectæ inter se longitudine, vt in circulo,
vel
ellipse ad diametrum ordinatim applicatæ, se­
cantesque
illam in easdem rationes, in quas aliæ
prædictæ
applicatæ secant basim parabolæ, inter
se
potentia.

Sit sectio parabola ABC, cuius vertex B, diameter
BD: & recta quadam BE sectionem contingente in pun­
cto
B, sint quotcumque rectæ lineæ ex sectione ordinatim
ad
BE contingentem applicatæ diametro BD sectionis
parallelæ
FG, KH, quibus productis sint ad basim se­

ctionis applicatæ GN, KO. Et exposito primum circu­
lo
, PQRS, cuius diametri ad rectos inter se angulos sint
QS, PR; secta autem QT in punctis V, X, in eas­
dem
rationes, in quas secta est AD in punctis N, O,
sumpto
ordine à punctis D, T, vt sit DO ad ON,