POSTVLATA.

I.

Omnis figuræ grauis vnum esse centrum gra­
uitatis
.

II.

Omnium figurarum sibi mutuo congruentium
centra
grauitatis mutuo sibi congruere.

III.

Omnis figuræ, cuius termini omnis cauitas
est
interior, intra terminum esse centrum graui­
tatis
.

IIII.

Similium triangulorum similiter posita esse
centra
grauitatis. In triangulis autem similibus
similiter
posita puncta esse dicuntur, à quibus re­
ctæ
ad angulos æquales ductæ cum lateribus ho­
mologis
angulos æquales faciunt.

V.

Æqualia grauia ab æqualibus longitudinibus
secundum
centrum grauitatis suspensa æquipon­
derare.

VI.

A quibus longitudinibus duo grauia æquipon
derant, ab ijsdem alia duo quælibet illis æqualia
æquiponderare.