COROLLARIVM.

Ex omnibus demonstrationibus eorum, quæ in
hoc
secundo libro proposuimus, manifestum est
omnium
supra dictorum corporum centra grauita
tis inuenire: quæ cum que enim in modum theore­
matis
proposuimus, eadem tanquam problema­
ta
proponi, & ijsdem demonstrationibus absolui
possunt
.

Idem dico de ijs, quæ in primo, & tertio sequenti libro
demonstrauimus
. Porro autem multa lemmata instituto
præcipuo
necessaria, & alia addita inuentio satis iucun­
da
centri grauitatis conoidis, & portionis conoidis parabo­
lici, & hyperbolici, & frusti vtriusque ne secundus hic liber
nimis
longus, & confusus existeret, tertium requirebant.
Quem quidem meorum studiorum autumnalium fructum
Anni
à partu Virginis MDCIII. cum SS. Clementis
Pont. Max. auctoritate, & Petri eius Nepotis Cardinalis
amplissimi
Aldobrandini iussu bene de me merentium Ma­
thematicam
scientiam, & Philosophiam ciuilem in almo
Vrbis
Gymnasio profiterer, in eorum gratiam composui,
qui
me centra grauitatis portionum sphæroidis imperfe­
cti
operis crimine condemnandum omittere nolebant; cu­
ius
prouinciæ iuuante Deo, & mira Mathematicæ studio­
sis
satisfaciendi voluntate, multas difficultates ita supe­
raui
, vt vno mense Octobri plus præstiterim, quam à me
requisissent
. siquidem quæ de sphæræ portionibus in hoc
libro
proprijs eius figuræ rationibus, eadem in sequen­
ti
aliis communibus cuilibet portioni sphæræ, & sphæroi­
dis tum lati, tum oblongi abscissæ vno, vel duobus planis
æque
inter se distantibus, & vtcumque in figuram in cideu-