motiori; solidum circa axem in alteram partem de
ficiens nominetur: quo nomine significari etiam
volumus
ea solida, quorum quælibet sectiones
basi
parallelæ quamuis basi non sint omnino simi­
les
, tamen ijs figuris deficiunt, quæ sunt similes
hasi, ac totis ijs, à quibus ipsæ ablatæ intelli­
guntur
, ita vt tota figura & ablata habeant com­
mune
centrum in vna recta linea ad centrum ba­
sis terminata, quæ & ipsa talis solidi axis nomi­
netur
.

Vt in figura, solidi ABDC deficientis solido CED
basis est circulus AB, terminus basi oppositus circum­
ferentia
circuli CMD. axis communis omnibus EF,
per
cuius quodlibet punctum I plano basi AB paralle­
lo
secante solidum ABDC, & ablatum CED, & re­
siduum
, est totius
sectio
circulus G
H, ablati vero cir­
culus
KL, & resi­
dui
sectio reliquum
circuli
GH dem­
pto circulo KL.
quarum
sectionum
omnium
centrum
commune
est I.
Quod si super duos

circulos
GH, KL circa axem communem EI cylin­
dri describantur, (erunt autem eiusdem altitudinis) erit
reliquum
cylindri GB, dempto cylindro cuius basis
KL, axis EI, constitutum super basim G, K, & circa
axim
EI, quæ suo loco expectatur cogitatio.