COROLLARIV M.

Manifestum est autem ex demonstratione thelo­
rematis, omnis residui ex cylindro datæ maiori
sphæræ
portioni circumscripto circa eundem
axim
portionis, cuius basis sit æqualis circulo ma
ximo, centrum grauitatis esse in axe abscissa pri­
mum
quarta parte ad verticem portionis termina­
ta
segmenti axis portionis, quod centro sphæræ,
& vertice portionis, & quarta parte eius quod
centro
sphæræ, & basi portionis terminatur; ad
basim terminata in eo puncto, in quo segmentum
axis
portionis duabus prædictis sectionibus fini­
tum
sic diuiditur, vt segmentum propinquius basi
sit
ad reliquum, vt cubus segmenti axis portionis
centro
sphæræ, & vertice portionis terminati ad
cubum
reliqui quod basim portionis tangit, si­
quidem
cubi triplicatam inter se habent laterum
proportionem
, simul illud manifestum est, hoc
idem
eadem ratione posse demonstrari de centro
grauitatis
reliqui ex cylindro dempta sphæræ por­
tione
abscissa duobus planis paralìelis centrum
sphæræ
intercipientibus, ita vt axis portionis à
centro
sphæræ in partes inæquales diuidatur, cu­
ius
cylindri circumscripti sit idem axis, qui & por
tionis, basis autem æqualis circulo maximo. Si­
militer
enim descriptis duobus conis rectangulis