trum grauitatis erit N, reliqui autem eius dempta
ABC portione centrum grauitatis M commune frusto
KLFH, vt colligitur ex demonstratione antecedentis.
Quoniam igitur est vt excessus, quo tripla ipsius BD su­
perat
tres BD, DG, P tanquam vnam, ad ipsius BD

triplam
, hoc est vt NM ad MO, ita portio ABC ad
EF cylindrum, & diuidendo vt MN ad NO, ita por­
tio
ABC ad reliquum cylindri EF; & N est cylindri
EF, & M prædicti residui centrum grauitatis; erit reli­
quæ
portionis ABC centrum grauitatis O. Quod de­
monstrandum
erat.

PROPOSITIO XXXV.

Omnis portionis sphæræ abscissæ duobus pla­
nis
parallelis, altero per centrum acto, centrum
grauitatis
est in axe primum bifariam secto: dein­
de
sumpta ad minorem basim quarta parte axis
portionis;
in eo puncto, in quo dimidius axis mi­
norem
basim attingens sic diuiditur, vt pars dua­
bus
prædictis sectionibus intercepta sit ad eam,