aliam trium harum figurarum pertinentes. Quod si præ­
terea
factæ sectiones hemisphærij ABC à cylindri AF
sectionibus
, circuli à circulis concentricis auferri intelli­
gantur;
reliquæ totidem erunt sectiones reliquæ figuræ so­
lidæ
, dempto ABC hemisphærio ex toto AF cylin­
dro, circuli deficientes circulis concentricis, hoc est prædi­
ctis
ABC hemisphærij sectionibus prout inter se respon­
dent
. Nunc super sectiones hemisphærij ABC, & co­
ni
EDF cylindris constitutis circa axes, quæ sunt seg­
menta
æqualia axis BD, intelligantur duæ figuræ ex cy­
lindris æqualium altitudinum, altera inscripta hemisphæ­

rio ABC, altera cono EDF circumscripta. Si igitur
à
toto AF cylindro auferatur figura, quæ inscripta est
hemisphærio
ABC, relinquetur figura quædam ex cylin­
dris circa prædictos axes, vt sunt BK, KH, HL, LD,
deficientibus
ijs cylindris, ex quibus constat figura inscri­
pta
hemisphærio ABC, & vno integro supiemo XF
cylindro, circumscripta residuo AF cylindri dempto A
BC hemisphærio, circumscriptione interna: talis autem
figuræ
circumscriptæ centrum grauitatis, per ea, quæ in
primo
libro, erit in axe BD, quemadmodum & aliarum
duarum
figurarum ex cylindris, quarum altera inscripta
est
hemisphærio ABC, altera cono EDF circumscripta.