lelogrammis circumscribatur figuræ ABC, altera tertia fi­
gura
, quemadmodum diximus in præcedenti, cuius cen­
trum
grauitatis H, in linea GD cadat & sit minor pro­
portio
residui huius tertiæ figuræ circumscriptæ ipsi ABC,
ad
figuram ABC, quàm FG ad GD. Multo ergo mi­
nor
proportio erit dicti residui ad figuram ABC quam F
H ad HD, fiat igitur vt prædictum residuum ad figuram
ABC, ita ex contraria parte FH ad HDK; prædicti igi­
tur
residui centrum grauitatis erit K, extra ipsius terminos,
quod
fieri non potest: Non igitur F centrum grauitatis fi­
guræ
ABC cadit in puncto E, nec supra; ergo infra pun
ctum E: & ponitur E centrum grauitatis cuiuslibet figuræ
ex
cylindris, vel cylindri portionibus, vel parallelogrammis
æqualium
altitudinum quo modo diximus ipsi ABC cir­
cumscriptæ
. Manifestum est igitur propositum.

PROPOSITIO XXXI.

Omni prædictæ figuræ figura quædam ex cylin
dris
, vel cylindri portionibus, vel parallelogram­
mis
æqualium altitudi
num
circumscribi po­
test
, cuius centri graui
tatis
distantia à prædi­
ctæ
figuræ centro gra­
uitatis
sit minor quan­
tacunque
longitudine
proposita
.

Sit figura ABC in alteram
partem
deficiens supradicta,
cuius
centrum grauitatis F, proposita autem quantacumque
longitudine minor sit FG ipsius BF. Dico figuræ ABC figu-