duæ magnitudines commune habebunt centrum
grauitatis
.

Sit recta linea AB, & quotcumque magnitudines
FGH, & totidem KLM, binæ in eadem proportione:
nimirum
vt F ad G ita K ad L: & vt G ad H ita L ad
M. in recta autem AB, sint communia centra grauitatis,
C duarum FK, & D duarum GL: & E duarum HM. Om­
nium
autem primarum tamquam vnius magnitudinis sit
centrum
grauitatis O. Dico & omnium secundarum si­
mul
centrum grauitatis esse O. Duarum enim FG si­

mul sit centrum grauitatis N. Vtigitur est F ad G, hoc
est
, vt K ad L, ita erit DN, ad NC. punctum igitur N
est
centrum grauitatis duarum magnitudinum KL simul.
Rursus, quia componendo, & ex æquali, est vt FG simul
ad
H, ita KL simul ad M: est autem tam duarum FG,
quam
duarum KL simul centrum grauitatis N, similiter
vt
ante ostenderemus duarum magnitudinum FGH,
KLM centrum grauitatis esse O. Quod est propositum.

PROPOSITIO XXVI.

Si sint quotcumque magnitudines, & aliæ ip­
sis
multitudine æquales primarum, ex quibus cen
tra grauitatis in eadem recta linea disposita sint
alternatim
ad centra grauitatis secundarum, qua-