conus EDR. Sectoque axe BD primo bifariam, deinde
singulis
eius partibus rursus bifariam, transeant per pun­
cta
sectionum plana basi hemisphærij AC æquidistantia,
quæ
secent hemisphærium, conum, & cylindrum. Se­
ctus
igitur erit AE cylindrus in cylindros æqualium alti­
tudinum
: super sectiones autem coni, atque hemisphærij
nempe
circulos, quorum centra in axe BD existunt cy­
lindri constituti intelligantur binis quibusque proximis
æquidistantibus
planis interiecti, quorum axes omnes
æquales
in BD. Erit igitur cono EDR inscripta, & ABC

hemisphærio
circumscripta figura quædam ex cylindris
æqualium
altitudinum. Sint autem figuræ ea ratione
hæc
circumscripta illa inscripta, vt circumscripta excedat
hemisphærium
, minori excessu, inscripta vero deficiat à
cono
minori defectu quam sit magnitudo proposita, quan­
tacumque
illa sit. His constitutis, manifestum est, reliquo
cylindri AE dempto hemisphærio inscriptam esse figu­
ram
ex residuis cylindrorum, in quos cylindrus AE se­
ctus
fuerit, demptis cylindris hemisphærio circumscriptis,
deficientem
à reliquo cylindri AE dempto hemisphærio
minori
defectu magnitudine proposita, eodem scilicet,
quo
figura hemisphærio circumscripta excedit hemisphæ­
rium
, excepto residuo cylindri infimi AS, dempta he­
misphærij
portione, quam comprehendit. Sit autem om-