PROPOSITIO IX.

Si recta linea vtcumque secta fuerit, cubus qui
fit
à tota æqualis est duobus solidis rectangulis,
quæ
ex partibus, & totius quadrato fiunt.

Sit recta linea AB secta in puncto C vtcumque. Di­
co
cubum ex AB æqualem esse duobus solidis rectangu­
lis
, quæ fiunt ex AC CB, & quadrato AB. Quoniam

enim
communi altitudine AB, est vt rectangulum BAC
ad
quadratum AB, ita solidum ex AB, & rectangulo
BAC ad cubum ex AB, eademque ratione vt rectangu­
lum
ABC, ad quadratum AB, ita solidum est AB, &
rectangulo
ABC ad cubum ex AB; erunt vt duo rectan­
gula
BAC, ABC ad quadratum AB, ita duo solida
ex
AB, & rectangulis BAC, ABC ad cubum ex AB.
Sed duo rectangula BAC, ABC sunt æqualia quadrato
AC;
duo igitur solida ex AB, & rectangulis BAC, CBA,
æqualia
sunt cubo ex AB. Sed solidum ex AB & rectan­
gulo
BAC est id quod fit ex AC, & AC & quadrato
AB;
duo igitur solida ex AC, CB, & quadrato AB si­
mul
sumpta æqualia sua cubo ex AB. Si igitur recta linea
vtcumque
secta fuerit, &c. Quod demonstrandum erat.