& vt B ad C, ita G ad B; erit ex æquali minor proportio
H ad B, quam G ad C, sed vt H ad B, ita erat D, ad
E
: & vt G ad C, ita E ad F; minor igitur proportio erit
D ad E, quam E ad F. Quod demonstrandum erat.

PROPOSITIO VII.

Si sint octo magnitudines quaternæ propor­
tionales
: tertiæ autem vtriusque ordinis inter so
sint
vt primæ; erit vt composita ex primis ad com
positam
ex secundis, ita composita ex tertiis ad
compositam
ex quartis.

Sint octo magnitudines quaternæ sum­
ptæ
proportionales, vt A ad B, ita C ad
D. & vt E ad F, ita G ad H. sit autem vt
A
ad E, ita C ad G. Dico esse vt AE, ad
ABF, ita CG, ad DH. Quoniam enim
componendo
est vt AE, ad E, ita, CG,
ad
G; sed vt E ad F, ita est G, ad H; erit
ex
æquali, vt AE, ad F, ita CG, ad H.
Eadem ratione erit vt AE, ad B, ita CG,
ad
D: & conuertendo, vt B ad AE, ita
D ad CG. sed vt AE, ad F, ita erat
CG ad H; ex æquali igitur erit vt B
ad
F, ita D, ad H: & componendo, vt
BF ad F, ita DH ad H: & conuerten­
do
, vt F ad BF, ita H, ad DH. Sed vt
AE, ad F, ita erat CG ad H; ex æqua
li
igitur erit vt AE ad BF, ita CG,
ad
DH. Quod demonstrandum erat.