ad KM: & permutando, maior DH ad FK, quam LH, ad
MK: hoc est, quam BG, ad DH: hoc est minor propor­
tio
BG ad DH, quam DH, ad FK. Quod demon­
strandum
erat.

PROPOSITIO VI.

Si sint tres magnitudines inæquales, & aliæ il­
lis
multitudine æquales binæque in duplicata pri
marum
proportione. Sit autem minor proportio
primæ
ad secundam, quam secundæ ad tertiam in
primis;
erit minor proportio primæ ad secundam,
quam
secundæ ad tertiam in secundis.

Sint tres magnitudines A, B, C, & aliæ illis multitudine
æquales
D, E, F. quarum ipsius D ad E proportio sit du­
plicata
eius, quæ est A ad B: & E ad F, duplicata eius,
quæ
est B ad C. sit autem mi­
nor
proportio A ad B, quam
B
ad C. Dico minorem esse
proportionem
D ad E, quam
E
ad F. Sit enim vt C ad B,
ita
B ad G: & vt B ad A, ita
A
ad H. Igitur G ad C dupli­
cata
erit proportio ipsius G ad
B
, hoc est B ad C: similiter
erit
H ad B, duplicata propor­
tio
ipsius A ad B. Vt igitur
est
H ad B, ita erit D ad E: &
vt
G ad C, ita E ad F. Rur­
sus
, quia minor est proportio

A
ad B, quam B ad C, sed vt A ad B, ita est H ad A