5
ri debent; & cętera huiusmodi. Ex quibus patet maximum esse
inter
tantos viros in his pertractandis consensum. Ambiget
fortasse
quispiam, nunquid hęc principia rectè ab illis fuerint
pertractata
? sed statim omnis cessat dubitandi occasio, si tan
torum
virorum pręstantia ad memoriam reuocetur; quibus,
citra
controuersiam in disciplinis ab ipsis traditis, omnes eru­
diti
palmam deferunt. vt 〈que〉madmodum abs〈que〉 Aristotele duce,
at〈que〉 doctore, nemo ad rectè philosophandum, ita ne〈que〉 etiam
ad
Mathematicam, pręcipue〈que〉 Mechanicam disciplinam
abs〈que〉 Archimede sese quispiam disponere possit: quorum sanè
apud
peritiores authoritas meritò ob id suprema extat; quòd
ab
ipsis res eo meliori, pręstantiori〈que〉; modo pertractatę fuerunt,
quo
ipsarum rerum natura, at〈que〉 doctrinę ratio postulabat. &
qui
scientiarum cupidi sunt, illos sequi, eorum què scripta sępè
sępius
attentè perlegere debent. Pręterea philosophię, ac Ma­
thematicę
professores in hoc conueniunt; quòd cùm aliqua ad
philosophiam
spectantia tractant; mirum in modum Aristo­
telem
laudibus extollunt. qui verò Mathematicas pertractare
studét
, statim ad Archimedis laudes pariter se conferunt. tametsi
circa
ea, quę sunt Archimedis versentur; vt quam plurimi fece
re
, quod quidem optimo factum est consilio. etenim si ea, quæ
mathematica
ope indigent, laudare volunt, ad Archimedem
confugiendum
est; vt si inuentionem, subtilissimum Archi­
medis inuentum afferant, quo modum adinuenit cognoscen­
quantitatis argenti, quod erat in corona Regis aurea, vt Vi­
truuius testatur; & alia huiusmodi; si admirabilia, statim affe­
rant
Archimedis sphęram in globo vitreo elaboratam, in qua
omnes
cęlestis sphæræ motus relucebant; ita ut natura potiùs
Archimedem immitata, quàm Archimedes naturam illusisse
videatur;
nauim præterea graui pondere oneratam è mari in
littus
ab Archimede eductam; aliaquè id genus plurima. De­
ni〈que〉 si res Mathematicas ciuitatibus esse vtiles ostendere vo­
lunt
, ea, quæ ab Archimede contra Marcellum in defensio­
ne
patriæ facta fuere, in medium afferant, quo tempore bellica
opera
adeo mirabilia effecit, vt solus Archimedes contra bel
licosissimos
Romanos pugnare sufficiens videretur. quæ qui­
dem
omnia Mechanica disciplina confecta sunt. Quid igitur