91

LEMMA. I.

Æquidistantes lineæ lineas in eadem proportione dispe­
scunt.

Sintlineę AB CD, quas secent æqui­

distantes
lineæ AC EF BD. Dico ita es­
se
BE ad EA, vt DF ad FC. primùm
quidem
AB CD vel sunt ęquidistantes,
vel
minùs. si sunt æquidistantes, iam habe
tur intentum. Nam BE erit æqualis DF,
& EA ipsi FC. vnde sequitur ita esse BE

ad
EA, vt DF ad FC.

34. primi.

Si verò AB CD non fuerint æquidi­
stantes
, concurrant in G, vt in secunda fi­

gura, & quoniam BD EF sunt æquidi­
stantes
, erit GB ad BE, vt GD ad DF.
& componendo GE ad EB, vt GF ad FD.
conuertendoquè
BE ad EG, vt DF ad
FG, rursus quoniam EF AC sunt æquidi
stantes;
erit GE ad EA, vt GF ad FC, e­
ritigitur ex æquali BE ad EA, vt DF ad FC.

2.sexti.

18.quinti.

cor.4.quinti

Secent verò sese lineæ AB CD, vt in tertia figura, ob simi­
litudinem
triangulorum BGD EGF, it a erit BG ad GE, vt
DG ad GF. & componendo BE ad EG, vt DF ad FG. est
verò
GE ad EA, vt GF ad FC. ergo ex æquali BE ad EA
erit
, vt DF ad FC. quod demonstrare oportebat.