3

Sint enim duo pondera

AB
in aliquo vecte, A ma
ius
, B minus; quorum si­
mul
ita in vecte disposito­
rum
sit centrum grauitatis
C. sit autem sub vecte in­
ter
CA fulcimentum in D.
& quoniam pondera AB penes C grauitatis centrum inclinan
tur
? tunc C deorsum naturaliter mouebitur; ac per conse〈qué〉s
pondus quo〈que〉 B deorsum tendet. Sed si B deorsum mouetur,
A
certè sursum eleuabitur. quippe quod, quamuis, vt graue est,
at〈que〉 solutum abs〈que〉 connexione ponderis B deorsum tende
ret;
attamen vt adnexum ponderi B, intercedente vecte AB,
sursum
mouebitur: & (vt ita dicam) pondus A contra pro­
priam
naturam naturaliter ascendet. Vndè perspicuum est, hos
motus
effectus esse naturales. Quid igitur efficit ars ipsa? nil
fanè
aliud, quàm quòd resita disponit, & accomodat; vt simi­
les
effectus inde prodeant at〈que〉 si naturales omnino existant,
quare
opus erit, ut Ars naturam immitetur, siquidem effectus
naturales
prouenire debent. propterea vectem, fulcimentum­
què
eodem modo disponit; & loco ponderis B aliquam con­
stituit potentiam, quæ pręmendo parem vim habeat grauita­
ti
ipsius B; at〈que〉 tunc ipsa potentia mouens, quę minorest gra
uitate
ponderis A, ipsum A grauius nihilominus attollet.
quod
quamuis propriæ ipsius naturæ repugnet, naturaliter ta­
men
ab ipsa potentia in B existente sursum feretur: res enim ita di
spositæ
talem habent naturam, vt A quidem sursum, B vero
deorsum
moueri debeant. quę sanè ex nostro Mechanicorum
libro
, & ex ijs, quæ in hoc pertractantur; compertissimè red­
dentur, & quod diximus devecte, de alijs quo〈que〉 in strumen­
tis
mechanicis intelligendum est. quorum quidem apparatus
sunt
artis opera, effectus autem ipsius penè naturæ: cùm eius
momenta
, inclinationesquè sequantur, veluti præcipuas eius­
modi operum effectrices causas: quippè quæ sunt omnino ad­
mirabiles
, ac pręstantissime; 〈que〉madmodum ex ipsarum con
templatione
patere potest. cuius rei argumentum illud indicasse sat
esto
, nimirum eas à summis uiris, Aristotele, & Archimede fuisse