68

PROPOSITIO. VII.

Si autem magnitudines fuerint incommensura
biles
, similiter æ〈que〉ponderabunt ex distantijs per
mutatim eandem, at〈que〉 magnitudines, propor­
tionem
habentibus.

Sint incommensurabiles magnitudines AB C. Distantiæ verò
DE
EF. Habeat autem AB ad C proportionem eandem, quam di
stantia
ED ad ipsam EF. Dico, si ponatur AB ad F, C ve­
ad D, magnitudinis ex vtris〈que〉 AB C compositæ centrum gra
uitatis
esse punctum E. si enim non æ〈que〉ponderabit (si fieri potest)
AB posita ad F ipsi C positæ ad D; velmaior est AB, quàm C, ita
vt
AB ad F æ〈que〉ponderet ipsi C ad D; vel non. Sit maior; sitquè
excessus
HL; ita vt KH ad F, & C ad D ę〈que〉ponderent.
auferaturquè ab ipsa AB magnitudo NL, quæ sit minor excessu
HL, quo maior est tota AB, quàm C, ita vt æ〈que〉ponderent; vt dictum
est
. & sit quidem residuum A, hoc est KN, commensurabile ipsi C.
Et
quoniam minor est kN quàm KM, minorem quo〈que〉