2
admodum virtute moueri, aliaquè id genus huiusmodi spe­
ctanda
proponit. vt tum imperitis ex ipsorummet effectuum
intuitu
, tum eruditis in causarum varia contemplatione ad­
mirationem
pariat. veluti si ea spectemus, quę neruis, vel ali­
quo
mouétur instrumento; vel quę spiritibus concinnuntur, &
fiunt;
de quibus Heron, & alij pertractarunt; vel deni〈que〉 alijs
modis
. quamquam nos in ijs, quæ dicenda sunt, de ea mecha­
nicæ
facultatis parte, quæ ad pondera, distantias〈que〉 inter ipsa exi­
stentes
pertinet, quorum status ad ęquilibrium reduci potest, ver
ba
faciemus. quæ quidem pars totius mechanicę facultatis prin­
ceps
existit. ea enim est, in qua artem superare naturam aper­
tiùs
conspicitur: quod quidem, qua ratione contingat, hinc pla
num
euadet.

Ars quippe ex Aristotele phisicorum secundo, & ex proæ­
mio quæstionum mechanicarum triplici modo in suis opifi­
cijs sese habere videtur. Nam vel immitatur naturam; vel ea
perficit
, quæ natura perficere non potest; vel deni〈que〉 ea, quæ
pręter
naturam fiunt, operatur; in quibus tamen omnibus
perandi
rationibus, si diligenter eas consideremus, artem sem­
per
immitari naturam perspiciemus. Primùm quidem multas
artes
naturam immitari aperte videmus, vt sculpturam, & hu­
iusmodi alias. Quando autem ars ea perficit, quæ sola natu­
ra
perficere non potest, vt in arte medica euenire solet; naturam
ipsam
pariter emulatur, & naturæ associata, velut instrumen­
tum
eius, naturalem effectum perficere dicitur: tuncquè eodem
modo
operatur, ac si natura rem ipsam abs〈que〉 artis ope perfice
reposset
, quod planè artis præstantiam manifestat: quippè
cùm
nisi ars ipsi naturæ manum porrigat, natura ipsa proprios
effectus
perficere ex sese minimè possit. At verò si ars naturam
immitando ipsam superauerit; vt ea, quæ ab arte fiunt, præter
naturam
eueniant, longè adhuc præstantiùs artis ingenium
apparebit
. siquidem immitando naturam (paradoxum id for
videbitur, cùm tamen verissimum sit) præter naturæ ordi­
nem
operari dicatur. Ars. enim mirabili artificio naturam ipsa na
tura
superat; ita nimirum res disponendo, vt ipsa efficeret na
tura
, si eiusmodi sibi producendos statueret effectus. quod qui
dem
subiecto exemplo magis perspicuum fiet.