38
posita, ita sehabere, vt sunt ab ipso definita, vel rectè esse defi­
nita
puncta, quæ sunt in figuris similibus posita. Quapropter
hæc
principia, quoniam pauca sunt, sub petitionum nomine
Archimedes rectè collocauit. quòd si multa extitissent, ea for
tasse
distinxisset.

His suppositis. postquam Archimedes principia posuit, ad theore
mata
se conuertit, & inquit, his suppositis, quasi dicat, ea, quæ
posuimus
, sufficiunt ad ostendenda theoremata, veluti.

PROPOSITIO. I.

Grauia, quæ ex æqualibus distantijs æ〈que〉pon­
derant, æqualia sunt.

Sint AD, & B grauia,

quæ
ex æqualibus distantijs
CA
CB æ〈que〉ponderent. di
co
grauia AD, & B inter­
sese æqualia esse. si enim (si fie
ri
potest) essent inæqualia; vt si
AD
esset grauius, quàm B,
sit
D excessus, quo AD grauius est, quàm B. ablato ita〈que〉
excessu D à maiori AD, reliqua grauia, quæ relinquuntur AB,
erunt inter se ęqualia; quę ex ęqualibus distantijs CA CB æ­
〈que〉ponderare deberent; tamen non æ〈que〉ponderabunt. cùm enim
positum
sit AD B ę〈que〉ponderare, & ab altero a〈que〉ponderan-
tium AD aliquod sit ablatum D; reliqua grauia AB ex ęqua
libus
distantijs CA CB non ę〈que〉ponderabunt quod fieri
non
potest; siquidem AB inter se sunt ęqualia. Grauia igitur,
quæ
ex æqualibus distantijs æ〈que〉ponderant, æqualia sunt. quod de­
monstrare
oportebat.

4. postula­
tum
huius

contra pri­
mum
post
huius
.

SCHOLIVM.

Cùm sit scopus Archimedis (vt diximus) in primis octo
theorematibus
, fundamentum tradere in hac scientia præci-