37
tatis intra figuram semper existere aliquo modo intelligi po­
test
.

per def.
cent. grau.

Refert Eutocius hoc loco, Geminum rectè dicere, dum asse­
rit
Archimedem dignitates petitiones apellare. æqualia enim
grauia
ex distantijs æqualibus æ〈que〉ponderare, dignitas eft; &
quæ
deinceps. Verum si hæc principia ab Archimede tradita re
ctè
perpendamus, omnia dignitates esse minimè reperiemus.
nam
septimum postulatum est definitio, non dignitas. veluti
alia
fortasse nonnulla non sunt dignitates, vt secundum; quod
aliquo
modo probari potest, vt diximus. sextum quo〈que〉 po­
tiùs
est supposito, quàm dignitas. Quoniam autem vt clarè
conspicitur
Archimedes sub vno tantùm titulo pauca hæc
principia
complecti voluit; quippe quod institutum quàm plu
rimis
mathematicis solemne fuit, qui principia vnico tantum
nomine
nuncuparunt, modò vno, modò altero; nimirum,
vel
petitionis, vel dignitatis, vt refert Proclus secundo libro, &
tertio
suorum commentariorum in primum elementorum. Eu
clidis; qui de Archimede peculiariter mentionem faciens, in­
quit
illum in his libris principia vnico tantùm nomine (peti­
tionis scilicet) nuncupasse. Hæc tamen potiùs petitionum,
quàm
definitionum, vel dignitatum nomine nuncupare vo­
luit;
nam si dignitates appellasset; ea principia, quæ non sunt
dignitates
, inter dignitates malè collocasset. nulla quippè defi­
nitio
dignitas dici debet; quandoquidem definitio terminos
declarat
, at〈que〉 constituit. dignitas verò notos terminos copu­
lat
. Pariquè ratione si definitionis nomine hæc principia nun
cupasset
. dignitates malè sub hoc nomine complexus fuisset,
quæ
nullo modo rem definiunt, sed cùm sint communes no
tiones
, statim cùm eas intellectus apprehendit, quiescit. Qua­
re
omnia sub petitionum nomine recte collocauit, non est. enim
absurdum
dignitates, definitionesquè posse apellari petitio­
nes. etenim petimus, quæ sunt concedenda, at〈que〉 dignitates
sunt
concedendę, ergo eas petere quo〈que〉 possumus. Definitio
nibus
verò rectè quo〈que〉 hoc nomen conuenire potest. Nam
dùm
definitio terminos constituat, at〈que〉 declaret, cur non pe
tere
possumus, terminos sic se habere, vel sicesse rectè definitos?
vt
exempli gratia, petit Archimedes puncta in figuris fimiliter