SERENISSIMO
FRANC.^{CO} MARIAE
II
. VRBINI DVCI.

GVIDVSVBALDVS
E
' MARCHIONIBVS MONTIS S.

Iam decemnium elapsum est, DVX Sere­
nissime, ex quo de rebus machanicis volu­
men
, veras (ni fallor) mirabilium mechani­
corum
effectuum causas manifestans, in lu­
cem
dedi; vbi non nulla antiquiora, præci­
pua〈que〉 illustrium græcorum authorum pla­
cita
ad susceptum negotium pertinentia,
tanquam
rectę rationi magis consentanea amplexatus sum.
quibus
sanè, tanquam solidissimis innixa fundamentis, theo­
remata
multa, ac varia construxi. quippe quæ, licet non inua­
lidis
quo〈que〉 demonstrationum præsidijs à me ipso munita
fuerint;
plerisquè tamen, qui non admodum fortasse in huius­
modi rerum causis inuestigandis versati existunt, noua pror­
sus
(vt accepi) ac ferme inaudita, nec satis (vt opinor) apud eos
firma
, at〈que〉 ideo illis non omnino satisfecisse, visa sunt. Quo­
circa cogitanti mihi, qua ratione fieri posset, vt opus illud à
me
editum, quàm plurimorum sibi gratiam in dies magis con
ciliaret
, in mentem venit, non aliunde id mihi oportuniùs con
tingere
potuisse, quàm si priscos ipsos, & grauissimos alioqui
authores de hac re elegantissimè disserentes illis offerrem. ra­
tus
, vt solidissimâ eorum doctrinâ, quæ à me proposita, & ex­