27

SCHOLIVM

Grauia enim

AB
siuè æqua­
lia
, siue in ęqua
lia
æ〈que〉ponde
rent ex distan­
tijs
AC CB, al­
teri
verò gra­
uium
, putà B,
adijciatur
pon
dus
D. perspicuum est pondera BD simul magis ponderare,
quàm
A. si enim B ę〈que〉ponderat ipsi A; erit pondus B in
hoc
situ æ〈que〉graue, vt A: pondera igitur BD in hoc situ non
erunt
æ〈que〉grauia, vt pondus A. sed grauiora existent, quàm
A
. quare BD deorsum tendent.

IIII.

Similiter autem, si ab altero grauium auferatur
aliquid
, non æ〈que〉ponderare; verùm ad graue, à
quo
nil ablatum est, deorsum tendere.

SCHOLIVM.

Ae〈que〉ponderent grauia BD simul, & A secundùm di­
stantias
CB CA; vt in eadem figura, & ab altero eorum, putà
BD, auferatur D, remanebunt grauia BA; eritquè A gra­
uius
ipso B. Nam si BD simul æ〈que〉ponderant ipsi A, B
tantùm
eidem A non æ〈que〉ponderabit, sed leuius erit. vnde
sequitur
ex parte A motum fieri deorsum.