26

II.

Aequalia verò grauia ex inæqualibus distantijs
non
æqueponderare, sed præponderare ad gra­
ue
ex maiori distantia.

SCHOLIVM.

Si enim distam

tia EC maior
fuerit
distantia
ED, grauibus
AB
similiter æ­
qualibus
existem
tibus, & in CD positis, tunc concedendum videtur graue A
præponderare
ipsi B, quandoquidem EC longior est, quàm
ED. supponit autem Archimedes hoc postulatum respiciens
fortasse
ad ea, quæ Aristoteles in principio quæstionum me­
chanicarum
ostendit, vbi colligit Aristoteles idem pondus ce­
leriùs
ferri, quò magis à centro distat, vel quod idem est, duo
pondera
æqualia inæqualiter à centro distantia, quod magis
distat
, celeriùs ferri. quod autem æqualium ponderum cele­
riùs
fertur, grauius existit; erit igitur A grauius, quàm B.
quia
EC longior est, quàm ED. Nos quo〈que〉 (vt diximus)
in
libro nostrorum Mechanicorum tractatu de libra, alijs
quo〈que〉 rationibus ostendimus, quo pondus est in longiori
distantia
grauius esse. ex quibus sequitur propter longiorem
distantiam
EC pondus A præponderare ponderi B. ac pro­
pterea
deorsum ferri.

III.

Grauibus ex aliquibus distantijs æ〈que〉ponderan
tibus, si alteri grauium aliquid adijciatur, non æ­
〈que〉ponderare; sed ad graue, cui adiectum fuit,
deorsum
ferri.