23

GVIDIVBALDI
EMARCHIONIBVS
MONTIS
.
IN
PRIMVM ARCHIMEDIS
AEQVEPONDERANTIVM
LIBRVM

PARAPHRASIS

SCHOLIIS ILLVSTRATA.

Archimedis tamen huius primi libri
titulus
sic se habet.

ARCHIMEDIS PLANORVM AEQVEPONDERANTIVM,
VEL
CENTRA GRAVITATVM PLANORVM.

ARCHIMEDIS POSTVLATA.

I.

Grauia æqualia ex æqualibus distantijs æ〈que〉­
ponderare.

SCHOLIVM.

Dvobvs modis grauia in distantijs
collocata
intelligi possunt. quod &
in
cæteris postulatis, & in proposi­
tionibus
intelligendum est. etenim
vel
grauia sunt appensa, vt in prima fi­
gura
æqualia grauia AB sunt in CD
appensa;
ita vt distantia EC sit di­
stantiæ
ED æqualis. intelligaturquè
CD tanquam libra, quæ suspendatur
in
E. vel vt in secunda figura grauia AB habent ipsorum
centra
grauitatis, quæ sint CD, in ipsa DC linea, in pun-