21
quidem duo pertractat, quæ sunt tanquam elementa huius
scientiæ
. fundamentum nempè illud præstantissimum iam
toties
præfatum, deinde centra grauitatis planorum ostendit.
& quamuis hi duo Archimedis libelli pauca continere videan
tur
, non tamen pauca docuisse Archimedem existimandum
est
. multa enim sunt mole exigua, quæ tamen virtute maxima
habentur
. quod planè Archimedis scriptis accidit; hisquè prę
sertim
, ex quibus patet aditus ad multa, ac penè infinita theo­
remata
, problemataquè mechanica. nihil enim in hoc gene­
re
demonstrari potest, quod his non indigeat scriptis. &
quod
admirabilius est, nos non solùm pro fundamento su­
scipere
posse ad aliquod demonstrandum theoremata in his
libris
demonstrata, verùm etiam ab his demonstrationibus
perdiscerere
ipsum modum argumentandi, & demonstrandi;
vt
suis locis ostendemus. ita vt verè concludendum sit, nemi­
nem
prorsus inter mechanicos connumerandum fore, qui
hæc
Archimedis scripta ignorat. ignoratis enim principijs
nulla
est scientia, vt apud omnes sapientes perspicuum est.
Ipsum
igitur Archimedem audiamus, eiusquè scripta diligen
tissimè
perpendamus.