16
in præsentia omittatur; infraquè suo loco ostendendum. sat
autem
nobis nunc sit ostendisse, hæc ad praxim reduci, ma­
nibusquè
(vt dicitur.) contrectari posse. Quòd si hæc ita se ha
bent
, huiusmodi consideratio non erit vana, ne〈que〉 vt inuti­
lis
reijcienda. Sed vlteriùs adhuc progrediamur, dicamus­
què, quoniam planum ACD, quatenus est corpori coniun­
ctum
, horizonti æquidistans permanere debet; si seorsum à
corpore
illud intelligamus, vt si ADC ex eius centro graui­
tatis
G suspendatur, tunc quocun〈que〉 modo reperiatur, hoc
est
siue horizonti ęquidistans, siuè
minùs
, idipsum permansurum ni

hilominus intelligere possumus,
partesquè
vndi〈que〉 æqualium mo
mentorum
consistentes. Ne〈que〉
enim
Aristo teles grauibus dunta­
xat
, sed etiam leuibus momenta
tribuit
, idipsum què (vt Eutocius
in
horum librorum comentarijs
refert)
Ptolæmeo quo〈que〉 placuit, vt habetur in líbro nobis
ramen
desiderato) 〈que〉m de momentis scripsit. Pręterea alij­
quo〈que〉 Philosophi id ipsum sensisse videntur. quod est qui­
dem
rationi consentaneum, superuolant enim, quæ leuia sunt,
& si mente concipiatur eadem figura leuis cuiuspiam esse, tunc
si
detineatur in G, partes vndi〈que〉 ęqualium momentorum
consistent
, essetquè G (vt ita dicam) centrum leuitatis. Quo­
niam
autem circa centrum grauitatis ę〈que〉ponderationem
consideramus
, id circo plana, tanquam no bis apparentia gra­
uitatem
habere, mente concipimus. Non est igitur à ratio­
ne
alienum, æ〈que〉ponderantiam in planis, vt grauibus consi­
deratis
intelligere, conciperequè. Nec quicquam nobis offi­
cit
, quòd definitiones centri grauitatis priùs allatæ non pla­
norum
, sed corporum centra explicarunt, ita vt grauitatis cen­
trum
ad corpora, non ad plana sit referendum. Hoc enim ideo fa
ctum est, quia propriè centrum grauitatis respicit corpora; non ta
men
propterea impropriè respicit plana, sed quia primò respi
cit
corpora; in quibus actu inesse depræhenditur. propterea eędem­
met definitiones planis quo〈que〉 in hunc modum aptari poterunt.