196

cubusverò ex MN ad cubum ex NX est, vt MN ad NT;
erit
& vt cubus ex AF ad cubum ex DG, ita MN ad NT.
sicut
autem cubus ex DG ad solidum basim habens quadratum ex DG,
altitudinem
verò lineam compositam ex dupla ipsius AF, cum linea
DG, ita altitudo cubi ad altitudinem solidi, cum sint in ea­
dem
basi, quadrato nempè ex DG. erit igitur vt cubus ex
DG ad solidum basim habens quadratum ex DG, altitudi­
nem
verò lineam compositam ex dupla ipsius AF cum linea
DG, ita cubi altitudo DG ad altitudinem solidi, ad
lineam
scilicet compositam ex dupla ipsius AF, & linea
DG. Quoniam autem ita est AF ad DG, vt
MN ad NX, vt verò MN ad NX, ita NO
ad
NT. cùm sint MN NX NO NT in continua proportio
ne, crit AF ad DG, vt NO ad NT. & antecedentium dupla,