15
cetur se esse pertractaturum de planis æquæponderantibus, si
ue
de centris grauitatum planorum; cùm ea, quæ æ〈que〉ponde
rare
debent, ponderare quo〈que〉 oporteat; si plana æ〈que〉ponde
rare debent, grauitate quadam illa prædita esse necesse est. quod
valdè
à planorum natura abhorret, cùm grauitas, nonnisi cor
poribus
, ne〈que〉 tamen omnibus competat. ipse tamen, dum
plana
æ〈que〉ponderantia, vel centra grauitatum planorum se
explicaturum pollicetur, apertè supponit plana, ac superficies
graues
existere, rem sanè immaginariam prorsus, ipsiusquè rei
naturæ
nullatenus respondentem. ita vt Archimedes circa ea,
quæ
omnino rei naturæ aduersantur, negotium sumpsisse vi­
deatur
. Verùm enimuero si Authoris mentem acuratiùs intuea
mur
, rem planè egregiam, naturæquè rei apprimè consenta­
neam
ipsum pertractandam sumpsisse depræhendemus. Nam
quamuis
plana, quatenus plana sunt, nullam habeant graui­
tatem
, non est tamen à rei natura, ne〈que〉 à ratione alienum,
quin
possimus planorum, superficierum què centra grauitatis
depræhendere
, ex quibus si suspendantur, planorum partes
vndiquè
ęqualium momentorum consistentes maneant. quan
doquidem
centrum grauitatis talis est naturæ, vt si mente con­
cipiamus
, rem aliquam in eius centro grauitatis appensam es­
se
, eo prorsus modo, quo reperitur, quiescat, & maneat. vt
antea
declarauimus. & quamuis re ipsa, actù〈que〉 plana seorsum
à
corporibus reperiri ne〈que〉ant; in ipsis tamen hæc ipsorum
circa
centra grauitatis æ〈que〉ponderatio ad actum facilè redigi
poterit
. Vt sit solidum AB pris­

ma
, cuius latera AE CF DB sint
horizonti
erecta, superiorquè ba­
sis ACD, 〈que〉m ad modum & in­
ferior
EFB sit horizonti æquidi­
stans;
sit autem plani ACD cen­
trum
grauitatis G, ex quo G si
suspendatur
totum AB patet
planum
ACD horizonti æqui­
distans
permanere, ac propterea
circa
centrum grauitatis G æ〈que〉­
ponderare. quod quidem, quamuis egeat demonstratione,