193

Sit in rectanguli coni portione ABC duæ rectæ lineæ AC DE
æquidistantes
. diameter verò portionis ABC sit BF. Intelli­
gaturquè
frustum ADEC à portione ABC abscissum. om­
nes
vti〈que〉 lineæ ipsis AC DE æquidistantes in frusto AD
EC ductæ, erunt à linea GF bifartam diuisæ, ex quo pa­
tet
quidem & ipsius ADEC diametrum esse GF, lineasquè AC
DE
lineæ portionem in B contingenti æquidistantes esse. Recta
verò linea FG in quin〈que〉 partes æquales diuisa, quinta pars me­
dia
sit HK. at〈que〉 diuidatur HK in I, ita vt HI ad
IK eandem habeat proportionem, quam habet solidum basim habens
quadratum
ex AF, altitudinem verò lineam æqualem vtris〈que〉
simul
duplæ ipsius DG, & ipsi AF, ad solidum, quod
basim habeat quadratum ex DG, altitudinem autem lineam æqua-