14
tasse quispiam, vel ambas, inquiens, centri grauitatis defini­
tiones
allatas, diminutas esse; vel ijs, quæ modò à nobis de cem
tro grauitatis dicta sunt, repugnare; cùm ostenderimus cen­
trum
grauitatis aliquando esse, vel in ambitu figuræ, vel extra
figuram;
definitiones verò allatę semper supponunt illud esse
in
ipsis intra positum. Confirmaturquè difficultas, quandoqui­
dem
, ne〈que〉 huiusmodi centrum extra figuram constitutum,
fuisse
Archimedi prorsus ignotum, existimare debemus; vt
colligere
licet ex nono postulato huius libri; cùm inquit.
Omnis figuræ, cuius perimeter sit ad eandem partem concauus, centrum
grauitatis
intra ipsam esse oportet. quasi non repugnet figurę peri
metrum
non ad eandem partem concauum habenti, extra
ipsam
grauitatis centrum obtinere. Cui obiectioni in hunc
modum
occurri poterit, si dixerimus, quòd quamuis exempli
gratia
in figura C dictum sit centrum grauitatis D extra fi
guram
existere, id ipsum etiam intra figuram esse affirmati
poterit
. siquidem ambitus figurę C centrum D intra se com
tinct; ita vt respectu tötius sit intra. idemquè dicendum est de
altera
figura A. hoc autem euidentissimum est in figura E.
& hic est sensus definitionum centri grauitatis. His ita〈que〉 pri
mùm
cognitis consideranda est intentio Archimedis in his li
bris
, quę quidem vt plurimum à librorum inscriptionibus
lucescere
solet.

DE SCOPO HORVM LIBRORVM

Si Archimedis propositum in his libris ex ipsa operis in­
scriptione
, vt in alijs quo〈que〉 aliorum authorum volumini­
bus
fieri vt plurimùm solet, inuestigandum erit, partim sanè
conspicuum
illud esse videbitur, partim verò ignotum adeò,
vt
potiùs nullius fermè rei se habiturum esse sermonem profi­
teatur
Archimedes. quid enim (obsecro) verbis illis significari
potuit
, 〈que〉 primi libri initio ita se habent. Aρχιμήδους ἐπιπέδων ἰσορ­
ροπιχω̄ν, ὴ κέντρα βάρων ἐπιπέδων. hoc est. Archimedis planorum æ〈que〉pon
derantium, vel centra grauitatum planorum. quando quidem vide­
tur
Archimedes rem prorsus inutilem, quinnimò naturę repu­
gnantem
sibi contemplandam proponere. dùm enim polli-