178

Quoniam enim est A ad B, ut D ad E; erit AD simul ad
BE simul, vt A ad B. similiter quoniam B ad C est, vt E ad
F, erit BE simul ad CF simul, vt B ad C. in eadem igitur sunt
proportione
AD simul, & BE simul, & CF simul, vt ABC.
quod
demonstrare oportebat.

12.quinti.

LEMMA. V.

Si magnitudo magnitudinis fuerit sesquialtera ad tres quin
tas
eiusdem erit duplex sesquialtera.

Sit AB ipsius CD sesquialtera. sit uerò CE tres quintæ
ipsius
CD. Dico AB ad CE ita esse, vt quin〈que〉 ad duo. Fiat EF
ęqualis
EC, erit CF sex quintæ ipsius CD. & quoniam AB
psius
CD est sesquialtera, superabit AB ipsam CD dimidia
ipsius
CD. erit igitur AB septem quintæ cum dimidia
psius
CD. quare CF minor est AB. fiat igitur AG æqua­
lis
CF. erit vti〈que〉 AG sex quintę ipsius CD. & ob id GB
ipsius
CD quinta est pars cum dimidia. & quoniam CE est
eiusdem
CD tres quintæ, erit BG dimidia ipsius CE. qua­
re
GB ipsam CE bis metietur. Et quoniam EF est æqua­
lis
ipsi EC, ipsa BG bis quo〈que〉 metietur ipsam EF. quare